2011
TEXTE I.
10. Quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit adscriptus ? Etenim, cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis haud gravatim civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrenses aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenis artificibus largiri solebant, id huic summa ingenii praedito gloria noluisse ! Quid ? Ceteri non modo post civitatem datam, sed etiam post legem papiam, aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt ; hic, qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur ?
CICERON, Pro Archia.
-------------------------------------------Les items numérotés de 1 à 12 se rapportent au texte I. -------------------------------------------
TEXTE II.
Sic etiam hominibus : qui Mario, ipse Gaio Caesari ; qui Augusto, ipse et Neroni ; qui Vespasianis, vel patri vel filio, suavissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo ; et, ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino christiano, ipse apostate Juliano, cujus egregiam indolem decepit amore dominandi sacrilega et detestanda curiositas. (…)
SAINT AUGUSTIN, De Civitate Dei.
---------------------------------------Les items numérotés de 13 à 17 se rapportent au texte II. ------------------------------------------
Méthode d’évaluation : Note la plus haute