Passer au contenu principal
0 / 23
Conditions d’achèvement

Texte 1  : (Les items numérotés de 1 à 10 se réfèrent au texte 1)

Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico  amplius, causa dicta est. 

Quid enim horum infirmari, Gratti, potest ? Heracleaene esse tum adscriptum negabis ? 

Adest vir  summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari, sed scire, non audisse, sed vidisse, non interfuisse, sed    5 egisse dicit. 

Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, - huis iudicii causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt -, qui hunc adscriptum Heracliensem dicunt. 

Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas italico bello, incenso tabulario, interisse scimus omnes ? 

Est ridiculum ad ea    10  quae videmus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare, et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipii   ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare 15.

Texte 2 : (Les items numérotés de 11 à 18 se réfèrent au texte 2)

Praeterea gigni pariter cum corpore et una 445 Crescere sentimus pariterque senescere mentem.  

Nam uelut infirmo pueri teneroque uagantur  corpore, sic animi sequitur sententia tenuis. 

Inde ubi robustis adoleuit uiribus aetas, consilium quoque majus et auctior est animi uis. 

450 post ubi jam ualidis quassatum est uiribus aeui corpus et obtusis ceciderunt uiribus aeui claudicant ingenium, delirat lingua, labat mens, omnia deficiunt atque uno tempore desunt. Ergo dissolui quoque conuenit omnem animae 455  naturam, ceu fumus, in altas aeris auras ; quandoquidem gigni pariter pariterque uidemus crescere et, ut docui, simul aeuo fessa fatisci.


Méthode d’évaluation : Note la plus haute

Ouvrir dans une nouvelle fenêtre