Passer au contenu principal
0 / 23
Conditions d’achèvement

Hoc est serui facinus frugi facere quod ego persequor, Ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.

Nam qui ero ex sententia seruire seruus postulat,  in erum matura, in se sera condecet capessere.

Sin dormitet, ita dormitet, seruum sese ut cogitet. Nam qui amanti ero seruitutem seruit, quasi ego seruio,  

Si erum uidet superare amorem, hoc serui esse officium reor, Retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.

------------------------------Les items numérotés de 1 à 8 se réfèrent au texte 1.  --------------------------------------


Adnotasse videor facta dictaque virorum feminirarumque  alia clariora esse, alia majora. Confirmata est opinio mea hesterno 

Faniae seemone. Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit. Multa referebat aviaie suae non  

minora hoc, sed obscuriora ; quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt.

Aegrotabat Caecina Paetus, maritus ejus ; aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur. Filius decessit, 

eximia pulchritudine, pari verecundia et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. 

Huic illa ita funus paravit, ita duxit  exsequias ut ignoraret maritus ; quin immo, quotiens cubiculum.  

Ejus intraret, vivere filium atque etiam commodiarem esse simu - labat ac persaepe interroganti quid ageret puer respondebat : 

« Bene quievit, libenter cibum sumpsit ». Deinde, cum diu cohibi – tae lacrimae vincerent, prorumperentque, egrediebatur ; 

tunc se  dolori dabat ; satiata siccis oculis, composito vultu redibat, tam - quam orbitatem foris reliquisset. 

Praeclarum quidem illud ejusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, 

addere vocem immortalem ac paene divinam : « Non dolet, Paete ».

                                                    PLINE LE JEUNE, Epistulae, III, 16.

-----------------------Les items numérotés de 9 à 19 se réfèrent au texte 2. ---------------------




Méthode d’évaluation : Note la plus haute

Ouvrir dans une nouvelle fenêtre