Passer au contenu principal
0 / 23
Conditions d’achèvement

« Natura » inquit « haec mihi praestat ». Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo ? Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque ejus inserta ? Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare ; et Jovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum suceprtum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio ejus omnia, stator stabilitorque est. Hunc eundum et fatum si dixeris, non mentieris ; nam cum fatum nihil aliud sit quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent.

Quaecumque voles, illi nomina proprie aptabis vim aliquam effectumque caelestium rerum continentia : tot appellationes ejus possunt esse quot munera.

                                                                     SENEQUEDe Beneficiis.

---------------------------------------------Les items numérotés de 1 à 10 se réfèrent au texte 1. ------------------------------------------

                                                                                                                                                                          TEXTE 2.

Scio ego, Quirites, plerosque non eisdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere ; primo industrios, supplices medios esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.  Sed mihi contra ea videtur. Nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo majore cura illam administrari quam aec peti debere. Neque me fallit quantum cum maxumo beneficio vostro negoti sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam quos nolis offendere, domi, forisque omnia curare, et ea agere inter invidos occursantes factiosos opinione, Quirites, asperius est. Ad hoc, alii si deliquere vetus nobilitas, majorum fortia facta, cognatorum et adfinium opes ; multae clientalae, omnia haec praesidio adsunt ; mihi spes omnes in memet. Sitae, quas necesse est virtute et  innoncentia tutari nam alia infirma sunt.

----------------------------------------------Les items numérotés de 11 à 18 se réfèrent au texte 2. ----------------------------------------

Méthode d’évaluation : Note la plus haute

Ouvrir dans une nouvelle fenêtre