2016 Série 2
Conditions d’achèvement
TEXTE 1.
Illa tamen gravior, quae, cum discumbere coepit, Laudat Vergilium, perituae ignoscit Elissae, Committit vates et comparat ; inde Maronem Atque alia parte in trutina suspendit Homerum. Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis Turba tacet ; nec causidicus, nec praeco loquetur, Altera nec mulier : verborum tanta cadit vis ! Tot pariter pelves ac tintinnabula dicas Pulsari. Jam nemo tubas, nemo aera fatiget ; una laboranti poterit succurrere lunae. Imponit finem sapiens et rebus honestis ; Nam quae docta nimis cupit et facunda videri, Crure tenus medio tunicas succingere debet, Caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
--------------------------------------------Les items numérotés de 1 à 7 portent sur le texte 1. --------------------------------------------
TEXTE 2.
Quare conservate, iudices, hominum pudore eo, quem amicorum videtis comprobari cum dignitate tum etiam vetustate, ingenio autem tanto, quantum id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis expetitum esse videatis, causa vero eius modi, quae beneficio legis, auctoritate municipii, testimonio Luculli, tabullis Metelli comprobentur. Quae cum ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana, verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, qui populi romani re semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vetrisque domesticis periculis aerternum se testimonium laudis datarum esse profitetur, quique est ex eo numero, qui semper apud omnes sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
CICERON, Pro Archia,
--------------------------------------Les items numérotés de 8 à 14 portent sur le texte 2.------------------------------------
TEXTE 3.
Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herenio senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilcet illo igne vocem populi romani et libertatem senates et conscientiam generis humani aboleri arbritrabantur, expulses insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occureret. Dedimus profecto grande patientiae documentum ; et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam tacere.
---------------------------------------------Les items numérotés de 15 à 19 portent sur le texte 3. -------------------------------------------

Méthode d’évaluation : Note la plus haute