2013 Série 2
TEXTE I.
Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis Degitur hoc aevi quodcumque est ! Nonne videre Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui Corpore sejunctus dolor absit, mensque fruatur Jucundo sensu, cura semota metuque !
--------------------------------------------Les questions numérotées de 1 à 6 se réfèrent au texte I. ---------------------------------------------
TEXTE II.
8. Si nihil aliud de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius, causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Gratti potest ? Heracleaene esse tum adscriptum negabis ? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari, sed scire, non audisse, sed vidisse, non interfuisse, sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, - huius iudicii causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt – qui hunc adscriptum Heracliensem dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas italico bello, incenso tabulario, interisse scimus omnes ? Est ridiculum ad ea quae videmus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare, et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipii ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare.
CICERON, Pro Archia.
------------------------------------------Les items numérotés de 7 à 12 se réfèrent au texte II. ----------------------------------------------
TEXTE III.
Ille igitur unus verus Deus, qui nec judicio nec adjutorio deserit genus humanum, quando voluit et quantum voluit Romanis regnum duos deos coli, unum bonum, alterum malum, continent litterae isotorum, ut taceam de populo Herbraeo de quo jm dixi quantum satis visum est, qui praeter unum Deum non coluit et quando regnavit. Qui ergo Persis dedit segetes sine cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot deorum quos isti rebus singulis singulos, vel etiam rebus singulis plures praeposuerunt, ipse etiam regnum dedit sine cultu eorum per quorum cultum se isti regnasse crediderunt.
SAINT AUGUSTIN, De Civitate Dei.
---------------------------------------------Les questions numérotées de 13 à 18 se réfèrent au texte III. ---------------------------------------
Méthode d’évaluation : Note la plus haute