Passer au contenu principal
0 / 23
Conditions d’achèvement

Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur apur praetorem populi romani, lectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia, hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine iudiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accomodatam huic reo, vobis, quemadmodum spero, non molestam, ut me, pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente iudicium, patiamini de studis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona, quae propter otium ac studium  minime in iudiciis periculisque tractata est, uti propre novo quodam  et inusitato genere dicendi.

                                                                 Cicero.

---------------------------------------------Les items numérotés de 1 à 15 se réfèrent au texte. ------------------------------------------

Méthode d’évaluation : Note la plus haute

Ouvrir dans une nouvelle fenêtre